- CHRYSOCLISTA seu CHRYSOCOLLETA
- CHRYSOCLISTA seu CHRYSOCOLLETAeadem quae Chrysendeta, pocula erant argentea, quibus aurea emblemata inseri mos: Uti enim gemmae aureis poculis, sic aurum argenteis includebatur. Crystallina vero et murrina nullis istiusrnodi emblematis incrustate, pura et sincera per se magis placebant. Vide supra, ubi de Auro vinctis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.